INAURANDI

INAURANDI
INAURANDI
non una apud Vett. ratio, FLav. Vopisc. Aurel. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in tunicas, neque in pelles, neque in argentum mitteretur, dicens --- aurum per varios bractearum, filorum et liquationum usus perire: ubi singula singulis ordine suo reddit, fila vestibus, liquationes pellibus et argento, bracteas cameris. Camerae enim inaur abantur per bracteas, vestes auro intexebantur per fila; pelles et argentea vasa deaurabantur per liquationes: quo modo etiam in membranas aurum mittebatur, quum aureis literis perscribebantur, uti legimus apud Hier. ad Eustoch. de Custod. Virgin. Omisit hîc Aurelian. aliud genus inaur andi pocula argentea, quod non fiebat auro liquato, sed aureis clavis immissis in argentum et insertis; quo genere deaurata aure clusa et auro vincta dicebantur, ut supra vidimus: Non quod principatu eius iam exoleverat haec inaurandi ratio; sed quia sic in argentea pocula immislum aurum non peribat, sed integrum et in sua natura manebat. Peribat autem, nec in suo usu manebat, quod in bracteas extendebatur, aut in fila deducabatur, aut liquabatur, etc. Salmas. ad Flav. Vopisc. l. c. et supra passim, inprimis ubi de Deaurandi capillos artificio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AURO Liquato — AURO Liquatô deaurati olim pelles et vasa consuevisse, discimus ex Flavio Vopisco in Aureliano: c. 46. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in tunicas, neqeu in pelles, neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”